True Christian Religion (Ager) n. 414

Previous Number Next Number See English 

414. Quod patria sit proximus prae societate, est quia illa ex pluribus societatibus consistit, et inde est amor erga illam amor extensior et superior; et insuper, amare patriam est amare salutem publicam. Quod patria sit proximus, est quia illa parentis instar est; ibi enim natus est; illa nutrivit et nutrit illum; illa ab injuriis tutata est et tutatur illum. Patriae ex amore benefaciendum est secundum necessitates ejus; quarum quaedam sunt naturales, quaedam spirituales. Naturales spectant vitam et ordinem civilem, ac Spirituales vitam et ordinem spiritualem. Quod Patria amanda [2]sit, non sicut homo amat se ipsum, sed prae se ipso, est lex inscripta cordibus humanis, ex qua promulgatum est hoc, quod enuntiatur ab omni justo, quod si imminet exitium ejus ex hoste, aut aliunde, illustre sit pro illa mori, ac militi gloriosum sanguinem pro illa effundere; hoc dicitur, quia illa in tantum amanda est. Sciendum est, quod illi, qui amant patriam, et ei ex benevelle benefaciunt, post mortem ament regnum Domini, nam hoc ibi est patria; et qui amant regnum Domini, illi amant Dominum, quia Dominus est omne in omnibus sui regni.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church