True Christian Religion (Ager) n. 413

Previous Number Next Number See English 

413. Discrimen amoris erga proximum et ejus exercitii erga hominem in singulari, et erga hominem in plurali seu societatem, est sicut inter munus civis, munus praetoris, et munus ducis; et sicut inter illum qui negotiatus est per duo talenta, et illum qui per [1]quinque (Matth. xxv. 14-30); et est discrimen sicut inter valorem sicli et valorem talenti; ac inter usum fructum ex vite et ex vinea, seu ex olea et ex oliveto, seu ex arbore et ex horto. Ascendit etiam amor erga proximum interius et interius apud hominem; et sicut ascendit, amat societatem prae homine in particulari, et patriam prae societate. Nunc quoniam charitas consistit ex bene velle, et inde bene agere, sequitur quod illa paene similiter exercenda sit erga societatem ut erga hominem in particulari; verum aliter erga societatem bonorum, quam erga societatem malorum: erga hanc charitas exercenda est secundum aequitatem naturalem, erga illam secundum aequitatem spiritualem; sed de hac et illa aequitate alibi videbitur.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church