Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev Book 3 Next timeline

Steganographia (Secret Writing), by Johannes Trithemius. 1500.

Book 3.

This digital edition by Joseph H. Peterson, Copyright © 1999. All rights reserved.

Note: If you find this document and others in the archives useful, please do not copy except for private use.


INCIPIT LIBER TER-

TIVS STEGANOGRAPHIÆ IOANNIS

TRITHEMII, ABBATIS SPANHEIMENSIS, AD SERENISS.
Principem, Dominum Philippum, Comitem Palatinum
Rheni, Ducem Bauariæ, Imperijque Sacri Prin-
cipem Electorem.

PRÆFATIO.

[P]OSTQVAM, auxiliante Domino nostro Iesu Christo Saluatore fidelium animarum, primos artis nostræ libros duos compleuimus, in quibus Steganographiam nostram vtcunqe descripsimus: oportet nos hunc tertium librum illis coniungere, & mirabilibus adinuentis mirabiliora copulare. Inuenti in quodam libro cuiusdam antiqui Philosophi, qui dictus est Menastor, esse possibile, vt quadã arte mentis nostræ conceptum amico notum faciamus, quantumlibet absenti, in 24. horis, sine verbis, sine libris, & sine nuncio, perfectissime, latissime & secretissime. Cum autem desiderio sciendi vehementissime ducerer: coepi velle experiri dictionum veritatem: & post multos labores tandem inueni ipsam scientiam experientia probatam. Maximum est huiusmodi artis secretum & tantis obscuritatibus inuolutum, vt nulli facile sit peruiu~. Menastor enim nimis obscure & paucis verbis mysterium inuoluit: tantisqe viribus, vt secretum maneat, vsus est, vt post eum adhuc nullus reperiri potuerit, qui ausus sit eius sermonem aliquo documento facere clariorem. Ego autem metuens, tam mirabile opus propter nimiam obscuritatem vilipendi ab imperitis, aut tandem igni cremari: cu~ in eo multis probationibus iam diu sim expertus: ita illud literis commendare apertioribus volui, vt & viris eruditis ac in magicis studiosissimis, cum Dei auxilio, possit aliquatenus fieri peruium: & tamen imperitis Rapophagis omni tempore maneat occultatum, & nullatenus eorum obtuso intellectui cognitum.

Dixit autem Menastor: Septem sunt planetæ, quibus septem præsunt Angeli, & illis sunt 21. spiritus subiecti, per quos nunciantur arcana. Horum nomina per tabulam exponamus.

R.R.
Mansiones spirituum cum planetis vr.M.L.n.c.
S.Roth. Roth. Roth.
Sadael 1 ---675663|651
OriffielPoniel 2 ---700688|676
Morisiel 3 ---725713|701
Floriel 1 ---575563|551
ZacharielAriel 2 ---600588|576
Raphael 3 ---625613|601
Amael 1 ---475463|451
SamaelAsmael 2 ---500488|476
Nebiel 3 ---525513|501
Laniel 1 ---375363)351
Pasael 2 ---400388)376
MichaelVanriel 3 ---425413|401
Zabdiel 1 ---275263|251
Sacmiel 2 ---300288|276
AnaelAdoniel 3 ---325313|301
Carmiel 1 ---175163|151
RaphaelNabeyel 2 ---200188|176
Pathiel 3 ---225213|201
Remafiel 1 ---7563|51
GabrielTespiel 2 ---10088|76
Theoriel 3 ---125113|101


Roth.Schw.R.S.
SAnielWenasor631 20642639
HSaturnusSchamaro627 20638646
IKraluotosThubrays626 20650634
YmaronaTzatzraym628 20639

Isti sunt septem Angeli planetarum secundum traditionem antiquorum sapientum, quorum quilibet ducit Mundum annis trecentis quinquaginta quatuor mensibus bis binis in ordine suo. Orifiel est Angelus Saturni, qui à principio creationis gubernauit Mundum annis 354. mensibus 4. Postea Venus, deinde Iuppiter, post illum Mercurius, ac deinde Mars, postea Luna, postremo Sol. Quilibet annis 354. mensibus 4. suum Angelum in tabula sibi communi scriptum dominium Mundi habuisse describitur. Itaque tempore diuuij ferunt sapientes Samaelem Angelum Martis seruiuisse Imperio regiminis: Gabrielem autem Angelum Lunæ tempore confusionis linguarum: Michaelem Angelum Solis, tempore exitus Israelis de Ægypte. Et quidem si quis assertioni præfatæ adhibet fidem, per semet ab origine Mundi facile mutationes temporum, & gubernationem Angelorum vsque ad suam ætatem præscripto ordine poterit supputare. Nos autem ea, quæ nostro conducunt proposito, prosequentes, septem Angelis planetarum prædictis 21. subiectos alios spiritus, hoc est, vnicuique tres non ambigimus secundum huisusmodi artis nostræ instutionem: per quos intentionis noftræ operamur effectum. Ordinem planetarum consuetum obseruabimus, à supremo omnium Saturno incipientes vsque ad Lunam: primo cuius libet principalis angeli operationem conscribentes, ac deinde subseruientiam: & capitula per ordinem coniungentes.

CAP. I.

DE ORIFIELE, PRIMO ET SVPREMO ANGELO

Saturni, & de operationibus, quæ fiunt per eum.

[S]ATVRNVS, planetarum omnium altior & supremus motu natura tardus, frigidus, quia remotus, difficilis, grauis, á puncto sui principii 650. annis vsque ad punctum prime stationis in quo libet signo mentibus commorans 30. naturali proprio motu mouetur 626. Eius primus & supremus Angelus vocatur, secundum opinionem antiquorum, Orifiel, qui habet sub se alios tres principales Spiritus, videlicet Sadael, Poniel & Morifiel, de quibus suo dicemus & loco & ordine, Per hunc autem Orifielem magnum Saturni Angelum fiunt multæ & diuersæ operationes in Steganographia. Per ipsum possumus mentis nostræ arcanum notu~ facere amico, artem scienti, vbicunque fuerit: per literas si placet: vel etiam sine literis & alia multa mirabilia facere, que nemo intelligit alius, qui in hac nostra scientia imperitus fuerit. Itaque volens per hunc Angelum in Steganographia quippiam operari, maxime in die Saturni, & in his rebus, negociis & causis, que pertinent ad Saturnum: in primis necesse est, vt motus eius noueris varios & diuersos. Et varios primum, purum, proprium, mixtum, rectum, retrogradum & confusum. Et in his omnibus non solum generales regulas ab Astronomis traditas (quia licet maxime conducant huic scientiæ nostræ, tamen non penitus sufficiunt) sed etiam particulares sciat necesse est. Pro fundamento igitur præsuppositis tabulis & regulis de motibus planetarum, quos omnino scire operantem in hac arte necessarium est: speciales regulas & tabellas punctualium motuum per singula capitula huius operis adiecimus, sine quarum obseruatione nemo in hac arte poterit operari. Et nota, quod dies cuius libet planetæ in quatuor partes æquales diuiditur, quarum primam, i.horas inæquales tres angelus ipsius planetæ principalis obtinet: & reliquas tres partes eius substituti per ordinem consequuntur.Exempli gratia; In die Saturni Orifiel, primus angelus eius tres horas ab ortu solis inæquales, quæ dicuntur horæ planetarum, possidet: secundas tres primus Angelus eius Sadael. Tertias tenet Poniel secundus: & quartas tres horas Morifiel Angelus Orifielis tertius. Sub primis tribus horis diei tam Saturni quam cæterarum stellarum in rebus Saturno appropriatis operandum est per Orifielem; sub secundis per Sadaelem; sub tertijs per Ponielem: & sub vltimis tribus per Morisielem. Et omnes operationes secundum motum Saturni aut prosperum effectum accipiunt aut debilem. Sed iam tabulam punctualem ponamus.

Tabula punctualis.

Medio motu Saturni in secundum diem, gradum & horam ex tabulis communibus cognito, diligenter in primis obseruandum scias; vtru~ sit directus an retrogradus; purus, proprius, mixtus aut confusus. Hoc aute~ ex tabulis communibus non inuenies. Id circo præscriptam tabulam ordinauimus, in qua punctum principij motus eius & finis poteris inuenire qualibet hora, diuisis gradibus simul intercurrentibus in particulis minutorurn. Ita videlicet ad quodlibet minutum in duas, tres vel quatuor partes horarias secundum proportionem motus puri aut confusi, hoc est, aliorum planerarum coniunctione & separatione obseruata, diuidatur: impossibile est enim vel per stellas vel per Spiritus stellarum te posse ad effectu~ huius artis peruenire, nisi motu punctuali cognito & diligentissime obseruato tuas operationes ad qualitates planetarum proprias noueris præcise ordinare. Nam in diuersis gradibus, signis, diebus, horis, minutis, secundis, tertijs & quartis planetarum effectus, quo ad hanc scientiam, diuersimode variantur. In quolibet enim gradu 25. mutationes diuersas obseruauimus & inuenimus: vnde & quemlibet gradum in totidem partes diuidere principales necessarium nobis videbatur. Ista autem diuisio non habet locum per omnes gradus, sed in illis duntaxat, in quibus stellæ nobis ad hanc artem conducentes oriuntur, cum quibus fit operatio ad significandum absentibus omne, quod volumus, ministerio Spirituum sine literis, sicut dicemus. Itaque prima tabula diuisionis graduum motus Saturni, quam præmisimus, primæ quartæ diei vel noctis deseruit perpetuo in his, quæ pertinent ad operationem Saturni & principium eius; secunda vero ad secundas tres horas, tertia ad tertias, & quarta ad quartas. Deinde subiecimus punctualem ordinem motus ipsius Saturni in ascendendo, quando videlicet fuerit in vno ex primis quatuor signis, quæ sunt Aries, Taurus, Gemini & Cancer. De reliquis octo signis etiam tabulam ordinabimus conseuentem.

Tabula Prima.

Tabula.

De vario motu Planetarum, & interpretatio-
ne Tabularum.

[Q]VAMVIS in præsenti capitulo specialis nobis tractatus habendus sit de motibus Saturni & spiritibus eius, ac de operationibus in Steganographia per ipsos: ne tamen semel oportune dicta cogamur in quolibet capitulorum repetere: monendus lector studiosus fuerat, vt eorum quæ in hoc ipso capitulo dicimus, etiam in sequentibus studeat esse memor. Sunt autem singulorum planetarum varij motus & in diuersos alios omnes subtilissime partiuntur. Motus purus & proprius multiplex est, & varijs subtilissimis diuisionibus variatur. Directus, retrogradus, mixtus & confudus, to* ferme punctis variantur, quot à principio sui motus in circulo diuelluntur. Quid dicam te coniunctione ipsorum planetarum ad inuicem? Nam, sicut Ptolomæus in Gentiloquio ait, centum viginti coniunctiones in ipsis planetis, videlicet binariæ 21. ternariæ 35. quaternariæ 35. quinariæ 21. senariæ 7. & septenaria vna. Et de hi* suo loco dicemus. De cæteris autem motibus quamuis dare certum terminum non possumus propter infinitam diuersitatem, quibus quotidie punctis crescentibus aut minuentibus, variantur ignorantes: ad plenum tamen, quantum nos obseruare potuimus, inuenimus diuisiones plus quam 300000. in quibus omnes huius artis operationes, quo ad effectum, sæpe variantur. Et nisi quis valde expertus in omnibus his, fuerit scieritque motus ipsorum planetarum medios perfecte, ac deinde minutissimas diuisiones punctuales, quæ ex quartis, tertiis, secundis minutis & gradibus in æqualibus subtilissime diuisis proueniunt: facile in veros ei rores incidet, & graue periculum vix euadet. Ad perfectam itaque huius scientiæ institutionem tres tabulas ordinauimus: in quarum prima motum Saturni secundum quatuor partes, tam diei quam noctis, proprium videlicet & purum, ad punctualem radicem reduximus, & ad verum ascendentis cuiuslibet signi punctum ordinauimus. Incipientes a primo gradu Arietis, puncto 641, & 69. totum Zodiacum in secunda tabula complexi sumus. Deinde in eadem secunda tabula motum Saturni in quolibet duodecim signorum ad omnes quartas diei & noctis ita digessimus ad minutias, vt qualibet hora nobis gradu ascendentis, in quo fuerit Saturnus ipse, cognito, clare patescere possit radix ipsius punctualis, semel autem terminata calculatur alicuius quod nostra ætas nescio si vnquam pertingere possit, tabula denuo á capite sui principij incipienda est. In tertia tabula septenariam coniunctionem Saturni cum cæteris planetis, quæ vnica est, ad proportionem puncti reduximus; per quam omnes coniunctiones 120. facile ad punctum reducuntur. In eadem tabula purus motus planetarum omnium per punctualem principij cuiuslibet diuisionem, progressionem & elongationem à puncto in quolibet motu cognoscitur, si medius motus antea perfecte habeatur. Nam sine cognitione medij; motus impossibile est aliquem ad practicam huius scientiæ posse accedere. Rursus etiam si rnedium motum & verum similiter perfectissime intelligas, nihil tibi ad huius scientiæ cognitionem proderit, nisi præscriptas tres tabulas ad omnes punctos diuisionum in motibus planetarum a gradibus inæqualibus æqualiter sumptos per minutias singulas ad integrum intelligas. Sed iam ad operationem procedamus.

Cognitis autem omnibus, intellectisque perfecte his, quæ diximus, & auxiliante Deo, dicturi sumus: cum volueris in hac profundissima speculatione operari: in primis oportet te scire ortum, exaltationem & occasum omnium stellarum octauæ Sphæræ, per quas fit operatio: & quantum quælibet distet ab alia. Sunt autem. Stellæ, per quas operamur ad nunciandum secretu~ quodcunque absenti siue verbis siue scriptis & sine homine nuncio, septingeutæ numero, quarum nomina, loca, ortus, occasus, eleuationes, distantias, accessus regressus in libro speciali descripsimus, quos nimis studiosum esset hic denuo inserendo repetere. Itaque obseruata stella in omnibus sicut oportet, & cognoto puncto ascendentis in quo Saturnus eadem hora fuerit, si per ipsum fit operatio: diligentissime considera qualitatem motus ipsius, vtrum sit directus an retrogadus, purus an mixtus, proprius an cum alijs impedimentis aspectuum malorum coniunctus, discretus an confusus. Deinde punctu~ principij motus in eodem signo tam ipsius Saturni quam cæterorum planetarum ei coniunctorum ex tabulis communibus, & his quas præmisimus, subtilissime & proprie calculatum scribe in charta munda: & quantum sit progressus, quantum eleuatus, quantúmve depressus, diligenter obserua. Hoc idem facies in cæteris planetis, Saturno vel illi, per quem fit operatio, coniunctis: Simili modo diligentissime obserua, quo aspectu se mutuo planetæ aspiciant, an trigonus, quadr. coniunctio vel sext. Quia in ipsis latet huius operationis maxima vis. Ite~ ante omnia obserues, in qua quarta sit Saturnus non solum quo ad diem aut nocte~, sed etiam quo ad signum in quo est, & quo ad annos à principio mundi, quando fuit in domo, sua primo creatus: quia omnia ista sunt necessaria. Et nota, quaudo Orifiel angelus Saturni regit mundum in suo ordine, quod regimen ducet annis 354. mensibus quatuor. Tunc omnis operatio huius profundissimæ scientiæ, quæ pertinet ad opera Saturni, & quæ fit per eu~, facitis eft, & sine magno labore: perspicuu~ consequetur effectum. Et simile de cæteris planetis est obseruandum. Quicunque ergo, cognitis principiis huius artis, sine difficulate voluerit operari per eam, per illum planetam operetur, cuius angelus principalis isto tempore orbem gubernare facili calculatione inuenitur. Igitur, calculatis diligentissime omnibus, processurus ad operationem , obserua, quis angelus Saturni præsit illi quartæ diei aut noctis: & nomen eius scribe cum nomine stellæ, per quam vis operari, quam te videre necesse est. Omni autem tempore stellas tibi necessarias videre poteris, arte quam tradidimus, siue in die siue in nocte. Deinde scribe in eadem chartula cætera, quæ scis secretissima, cum en causto ad hoc nostro more præparato; sicut scis. Postea pone schedulam ipsam, quam scripsisti, ante te super mensam & scribe in aliam chartam mentis tuæ conceptum, quod vis scire absentem: & inuolue has duas schedulas ad inuicem, & pone in loco eminentiori ante te super mensam aut pulpitum. Et dic coniurationem ad Spiritum, per quem operari, sibi appropriatam. Aut si malueris sine scriptis omnino nunciare secretum per Spiritum, vel sine Spiritu, in tuo arbitrio sit positum. Eiusdem namque operationis est, cum Spiritu vel sine Spiritu secretum nunciare amico, paucis alteratis, sicut suo loco dicemus. Iam differentia operationum Saturni & Angelorum eius secundum quatuor quartas principales cum coniurationibus vnicuique per ordinem appropriatis componemus: quibus vtendum est, cum per Spiritum nunciatur arcanum.

De primo Angelo Saturni, qui est pincipalis, & vocatur Ori-
fiel, qui primam quartam Saturni
obseruat.

[P]RIMVS & principalis angelus Saturni, sicut in præcedentibus diximus, vocatur Orifiel, qui cum cæteris angelis planetarum in ordine suo orbem regit annis 354. mensibus quatuor. Hic habet primam partem tam in die, quam in nocte: & per eum fit operatio ab ortu Solis in die, & ab occasu Solis in nocte, vsque ad tertiam horam inclusiue in omnibus, quæ ad Saturnum pertinent, & in eius die ac nocte, sicut diximus. Cum itaque in prima quarta Saturni aliquid volueris, nuntiare absenti sine verbis, & sine literis: tum Spiritus Saturni non alius, quam Orifiel, tibi vocandus est: quia per eum poteris omnia nunciare perfectissime. In primis considera, in quo signo sit iste Saturnus, & in quo gradu, & an sit directus vel retrogradus, & quibus planetis sit coniunctio. De primo ponamus exemplum: Ecce Saturnus iam est in 25. grad. Tauri, die 28. mensis Aprilis anni præsentis, qui est Domini 1500. Nunc itaque ducamus 25. per 25. & fiunt 600. hos diuidamus per quatuor quartas æquales: & manebunt cuilibet quartæ 150. compleamus omnes gradus Saturni in signo Tauri & erunt 30. Ducamus at eum 3. per 25. in toto, & fiunt 750. Reijciamus quatuor gradus superfluos à medio tertiæ, quartæ & remanebunt 650. Accipiamus nunc punctum motus Saturni ex tabula ad præsentem diem & horam: & scire poterimus, quis sit ortus, eleuatio & occasus Angeli Orifielis cum Saturno in prima quarta: quibus cognitis, facilis erit operatio nostra.

Tabula.

His diligentissime consideratis; Orifielem Angelum Saturni constat esse separatum á Saturno 25. gradibus, & 15. minutis: & est ad Oriente~, à primo puncto motus Saturni 625. gradationibus distans, à fine motus 25. minutis. His cognitis, fac imaginem ex cera, vel pinge in charta~ nouam figuram Orifielis in modu~ viri barbati & nudi, stantis super tauru~ varij coloris, habentis in dextra librum, & in sinistra calamum: quem dum facis, dic: Fiat hæc imago magni Orifielis plena, perfecta & apta nunciare mentis meæ secretum N. filio N. amico meo secure, fideliter & integre, Ame~. Scribe in fronte nomen tuum cum encausto ex oleo rosarum temperato, & in pectore nomen amici tui absentis dicens, Hæc est imago N. filij N. cui per Angelum Saturni Orifielem nunciatur mentis mentis meæ conceptu~, Amen. In fronte imaginis scribe Merion & in pectore Troesda. Deinde coniunge ambas imagines simul, dicens: In nomine Patris & Filij & Spiritus Sancti, Amen. Audi Orifiel princeps Stellæ Saturni, & per virtutum omnipotentis Dei adiuro te, ausculta: præcipio & mando tibi per virtute~ istius imaginis tuæ, vt nuncies N. filio N. hanc intentionem meam (explicetur intentio) quantocyus secure, secrete & fideliter, nihil obmittens coru~, quæ eu~ volo scire, & quæ tibi commendaui. In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, Amen. Deinde inuolue ipsas imagines sic coniunctas simul pa~no mundo loto cum aqua albisine, & pone eas in vas mobile, qe appellant sapientes Indie pharnat alronda: & cooperi illud superius diligenter cu~ corio raso, ac pone in introitu alicuius habitationis clausæ, vbicunq; volueris ad spacium 24. horaru~: & sine omni hæsitatione tuum desideriu~ intra illas 24. horas perfecte adimpletur: scietq; amicus tuus absens intentionem in omni forma perfectissime, sicut eam super imaginem dixisti (quantumcunq; prolixa fuerit) & quicquid ilium ex te scire volueris, sciet in illis 24. horis perfecte & secretissime: ita quod nunquam in æternum aliquis homo potent hoc percipere aut scire sine voluntate tua aut amici tui. Et est magnum secretum, quod nullus sapientu~ ante nos literis commendare ausus fuit. Amicus autem ille tuus si quid te scire voluerit ex suis negotiis: cum eodem spiritu te potest facere certiore~ intra idem spacium 24. horaru~: modo sit in hac arte bene perfectus. Tu autem, 24. horis elapsis, leua imagines de loco, in quo positæ sunt: & repone eas, quia omni tempore Orifielis per eas operari potes non solum ad illum amicum tuum, sed ad quoscunq; alios, mutato duntaxat nomine ipsius amici in illius nomen, quem volueris aliquid scire. Et nota, quod non oportet ipsas imagines depingi pulchras aut curiosas: sed quantumcunq; sirmplices fueririt, nihil refert: modo habeant aliquam similitudinem proportionatam, ita vt imagines hominum esse cognoscantur. Qui autem eas pulchre depingere voluerit & poterit: nihil impediet, nec prodest.

LOco angeli Sadaelis ex consideratione stollæ fixæ ad punctum motus Saturni inuento, fac dus imagines (eo modo, quo diximus in operatione præcedenti) Orifielis cum inscriptionibus, contestationibus & alijs singulis, quæ ibi dicta sunt. Quibus completis, pone ipsas imagines super quinq; ramusculos herbæ thrasnote extra domum in loco securo & secreto, & dic super eas: In nomine + patris & + filij & + Spiritus Sancti, Amen. [Sunt ... rubræ] Sicut istas duas imagines Sadaelis angeli & N. filij N. amici mei simul coniunctas super hos quinque ramos mobiles posui, ita tibi Sadael in virtute Orifielis principis tui magni præcipio, vt mentis meæ secretum, quod tibi explicando commisi, sine mora ad notitiam præfati perferas amici. His dictis dimitte ibidem imagines per 24. horas; & fiet quod voluisti: scietque amicus tuus omne quod super imagines dixisti, perfectissime ac secrete. Item si volueris de aliquo absente scire, quomodo valeat, & verum statum eius in 24. horis: quantum cunque longe sit, isto modo scire poteris. ET OMNIA QVÆ FIVNT IN MVNDO, CONSTELLATIONE OBSERVATA, PER HANC ARTE SCIRE POTERIS.

De tertio Angelo Saturni, qui est secundus sub Orifiele, & vocatur Po-
miel, præsidens tertiæ quartæ Saturni.

TErtius angelus Saturni vocatur Pomiel, qui est in ordine secundus sub Orifiele, principali angelo Saturni: præsidet horæ Saturninæ septimæ, octauæ & nonæ, tam in die quam in fnocte, in omnibus, quæ pertinent ad operationem Saturni. Locum eius, quoniam cum suo mouetur ordine ad stellas fixas 25. gradibus ab Oriente, per tabulas dispositis suis horis, ita inuenies.

De secundo Angelo Saturni, qui est primus sub Orifiele & vocatur
Sadael, præsidens secundæ guartæ Saturni.

[S]ECVNDVS Angelus Saturni vocatur Sadael, qui est primus sub Orifiele in ordine constitutus, & habet secundam partem post suum principem, tam in die quam in nocte, in operibus & temporibus Saturni: hoc est, quartam, quintam, & sextam horas inæquales. Cum itaque in his tribus horis aliquid nunciare volueris ad amicum absentem in viginti quatuor horis, sine literis, sine verbis & sine nuncio: fac id per omnia & singula, quæ in operatione præcedenti diximus: & obserua punctum secundi motus Saturni in gradibus suis ad signum, in quo planeta ipse mouetur, & qualis sir motus, & vbi sit Spiritus mouens astrum, quantum recesserit, & quantum eleuetur a centro sui motus, quantumcunque distet a puncto quolibet totius circuli siue sphæræ. Ad horum scientiam consequendam est tabula hæc.


Motu Saturni certificato, & inuento punctuali loco Pomielis, fac duas imagines, per omnia, sicuti diximus.

FINIS TERTII LIBRI.



Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev Book 3 Next timeline

1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturam
animi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621
(Written 1500. First printed edition: Frankfurt, 1606.)
------------------------------
British Library, printed books
Shelf mark: 819 e 14
Author: J. Tritheim
Title: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc.
Place and date of publication: 1621